라틴어 문장 검색

“Ut hanc reconciliationem ad effectum adducamus, vitas nostras inspiciamus oportet et agnoscamus quo modo offendamus Dei creationem nostris actionibus nostraque ineptitudine agendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 278:4)
Agitur de relationali modo inspiciendi mundum, qui mutua cognitio efficitur, visio in alterius visione et communis visio omnium rerum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:5)
Quod significat fidei cognitionem non invitare nos ad veritatem interiorem inspiciendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:6)
nam Filius hoc est, quod de Patre micans se praestitit inspiciendum per species quas possit homo conprendere visu.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 39)
altius inspecta quae,1 maiestate negator, haud dubitans hominem, tute ipse fatebere numen.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3225)
"emendes licet inspectos longo ordine versus, mendosa forte si quid erravit manus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.32)
"scrutare vel tu nunc latebras faucium, intraque dentes curiosum pollicem circumfer, haustus vel patentes inspice, lateatne quidquam quod regat spiramina."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1412)
conpositis igitur rerum morumque secundis in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari contigit ac statione frui valloque foveri pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1 exstruitur media castrorum sede tribunal editiore loco, tumulus quem vertice acuto excitat in speculam, subiecta unde omnia late liber inoffenso circum inspicit aere visus, hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro foedere iuratae Christi sub amore sorores, conscendunt apicem;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1208)
Quam nunc acturi sumus Menandri Eunuchum postquam Aediles emerunt, Perfecit sibi ut inspiciendi esset copia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 9)
aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi, aut aliquis latet error;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:6)
Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus, ille canit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.46)
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit, utile proposuit nobis exemplar Ulixen, qui domitor Troiae multorum providus urbes et mores hominum inspexit, latumque per aequor, dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 211)
inspice si possum donata reponere laetus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 726)
hos ediscit et hos arto stipata theatro spectat Roma potens;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 121)
Nimirum sapere est abiectis utile nugis, et tempestivum pueris concedere ludum, ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, sed verae numerosque modosque ediscere vitae, quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 277)

SEARCH

MENU NAVIGATION