라틴어 문장 검색

Post, vero, annos duos, cum stabilitas firmatasque civitatum foederatarum clarissime perspicerentur, Britanni, dominum Hammondium, legatum primum, ultro misere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.47)
Mortem sibi instantem, eisdem, quibus omnia alia perspicere consuevit, oculis aspexit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.14)
Washingtonium sibi obstare, quo minus imperii summi potiretur, perspexit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.86)
Rursus, quid uirtus et quid sapientia possit,utile proposuit nobis exemplar Vlixen,qui domitor Troiae multorum prouidus urbes,et mores hominum inspexit, latumque per aequor, dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multapertulit, aduersis rerum inmersabilis undis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0212)
inspice si possum donata reponere laetus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0726)
Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini sic-casset eloquii, tu e contrario adserebas in Dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 1:2)
Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium Dei quisquam profanus inspiciat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:9)
Nos miseri, qui aut patimur aut patientes fratres nostros tanta perspicimus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:3)
ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne suppositus venias ac falso nomine poscas:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I35)
"ranarum viscera numquam inspexi;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III16)
si prurit frictus ocelli angulus, inspecta genesi collyria poscit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI284)
Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 5:2)
quas ob res ubi viderimus nil posse creari de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde perspiciemus, et unde queat res quaeque creari et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:4)
perspicere ut possis res gestas funditus omnis non ita uti corpus per se constare neque esse nec ratione cluere eadem qua constet inane, sed magis ut merito possis eventa vocare corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:22)
sed vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle, si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem naturam rerum, qua constet compta figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION