라틴어 문장 검색

ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 22:2)
Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius accendit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 26:1)
Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt tympana suo more pulsantes:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 24:2)
Iam Alexander consecutus erat et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 41:1)
Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 38:1)
nec valet instantia que de verbis Phylosophi 'eubuliam' pertractantis elici solet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:34)
et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:45)
Quod si contra veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam David de Golia obtentam instantia refellatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:10)
Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:19)
Et sic instantia videtur errare secundum 'non causam ut causa'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:22)
Et si quis instaret de vicarii equivalentia, inutilis est instantia;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:11)
qua re instantia nullam efficaciam habet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:20)
"Certus autem sum, quia neque mors neque vita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:185)
Tunc te paenitebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:5)
si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION