라틴어 문장 검색

ista patrimonia in quae male insani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 4:12)
non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 6:5)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 25:6)
Pateor aliquando me insanum fuisse:
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 2:18)
haec est quae auget discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:19)
Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 2:10)
immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore et attonita, quem uirum patre relicto secuta fuerat, patre uiso consecuta est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 9:5)
his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iuris dictionem committimus.
(세네카, 행복론, Liber II 158:5)
Fere idem itaque exitus est odii et amoris insani.
(세네카, 행복론, Liber VI 118:3)
Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus voces improbas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 4:1)
Scit statum eius non magis habere quicquam invidendum quam eius, cui in magna familia cura optigit aegros insanosque compescere.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:2)
Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:1)
" Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 161:5)
Nulla itaque res urget magis attonita et in vires suas prona et, sive successit, superba, sive frustratur, insana;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:3)
Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION