라틴어 문장 검색

Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 24:1)
difficilis ad pavorem, recta tetendit, adeo ut eum obsequentium pars desereret, licet in periculum festinantem abruptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:2)
In comitatu vero Augusti, circumlatrabat Arbetionem invidia, velut summa mox adepturum, decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens immania, comes Verissimus nomine, arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus, hoc quoque non contentus (ut parvo) locum appeteret principalem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 6장 1:2)
lunias ab urbe profectus, per Tridentum iter in Illyricum festinavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 20:3)
ex cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti, subito nuntiaturi Romanum exercitum adventare, festinarunt ad sues, unus vero pedes qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum, indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 19:2)
Fessi denique tot aerumnis, et ad solam deinceps strenui fugam, per diversos tramites tota celeritate digredi festinabant, ut e mediis saevientis pelagi fluctibus, quocumque avexerit ventus, eici nautici properant et vectores;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 51:1)
Quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante victore, acumina densis ictibus hebescebant, splendentesque galeae sub pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine, barbari, cum elati cadaverum aggeres exitus impedirent, ad subsidia fluminis petivere, quae sola restabant, eorum terga iam perstringentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 54:1)
Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 8:1)
) cum ultimis hostium fatis instamus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 4:3)
Qui itinere festinato praeventi, catervasque bellatoris exercitus iugulis suis imminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum, semet omnes effuderunt in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 4:2)
et indomito furore sedato, necessitudines opesque suas transferre longius festinabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 14:2)
Inter quas id festinatum est maxime, ut captives restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 19:2)
Nos interea paulisper cis Taurum morati, ex imperio ad partes Italiae festinantes, prope flumen venimus Hebrum, ex Odrysarum montibus decurrentem, ibique principis scripta suscepimus, iubentia omni causatione posthabita, reverti Mesopotamiam, sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 5:1)
Aviditate itaque rapiendi aliena festinans, petit impetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti, se cunctosque prodidere, qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus, quicquid ibi congestum erat eruitur, et productae sunt attonitae metu mulieres, et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 2:1)
Satisque eum constabat, colloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini consilio festinantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION