라틴어 문장 검색

9 At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:3)
Talis domi ac foris, talis pace belloque populus Romanus fretum illud adulescentiae, id est secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 19:1)
at claros homines voluerunt se atque potentes, ut fundamento stabili fortuna maneret et placidam possent opulenti degere vitam, ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem certantes iter infestum fecere viai, et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:8)
saepe itaque inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:7)
Cum audisset inter pueros quos in Syria Herodes rex Iudaeorum intra bimatum iussit interfici filium quoque eius occisum, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 11:1)
eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos virgines puerique ingenui.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:3)
Moenibus in patriis atque inter tuta domorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 12:3)
Cum tamen inter se prostrati in gramine molli Propter aquae rivum sub ramis arboris altae, Non magnis opibus iucunde corpora curant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:3)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)
Timavus autem in Histria est inter Aquileiam et Tergestum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24613)
in latus quidam inter ventrem et latus percussum intellegunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 511)
unde etiam Helenus nequa inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1103)
in auguralibus libris inter ostenta etiam caelum discessisse dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 209)
nec longum in medio tempus inter auditum sonum et visum Euryalum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3931)
nam 'pernix' interdum velox, interdum perseverans significat, ut ipse in georgicis et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7182)

SEARCH

MENU NAVIGATION