라틴어 문장 검색

Namque videbat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus, hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:2)
Parte alia fugiens amissis Troilus armis, infelix puer atque impar congressus Achilli, fertur equis, curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:4)
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:8)
nunc quibus Aurorae venisset filius armis, nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:19)
Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:7)
Talibus insidiis periurique arte Sinonis credita res, captique dolis lacrimisque coactis, quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles, non anni domuere decem, non mille carinae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:1)
Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis, squalentem barbam et concretos sanguine crinis volneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:3)
Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, armiger Automedon, una omnis Scyria pubes succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:3)
At non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:6)
serva altera Troiae Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 6:4)
Cum Troia Achilles exanimata sequens impingeret agmina muris, milia multa daret leto, gemerentque repleti amnes, nec reperire viam atque evolvere posset in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti congressum Aenean nec dis nec viribus aequis nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo structa meis manibus periurae moenia Troiae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 32:6)
alius Latio iam partus Achilles, natus et ipse dea;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:11)
postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros addiderat socium, non inferiora secutus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:6)
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:17)
hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION