라틴어 문장 검색

petiit autem ab Eumene absente, ne pateretur Philippi domus ac familiae inimicissimos stirpem quoque interimere, ferretque opem liberis Alexandri.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:3)
ex his duo eodem nomine morbo naturae debitum reddiderunt, tertius ab Artabano praefecto ferro interemptus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:1)
quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalica acie caesos profligatosque aduersarios prospicientem haec eum ad uerbum dixisse referens:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 4:1)
ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 3:2)
Praegrauant tamen cetera facta dictaque eius, ut et abusus dominatione et iure caesus existimetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:1)
nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem uiolauerant, interemerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:3)
adicit his Aquilius Niger alterum e consulibus Hirtium in pugnae tumultu ab ipso interemptum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 11장 1:3)
et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:2)
Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro Diui Iuli, ad quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 5:1)
item nauale proelium circa Tiberim cauato solo, in quo nunc Caesarum nemus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:5)
Apud Mundam Diuus Iulius castris locum capiens cum siluam caederet, arborem palmae repertam conseruari ut omen uictoriae iussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:1)
eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa factio per fraudem interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:4)
ac de infante Scribonius mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 2:2)
Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuuene interempto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 22장 1:1)
quorum ipse alterum suspecto iam, alterum oppresso demum Seiano interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION