라틴어 문장 검색

. nec vitio utentum restrictum deficit aut se subtrahit indignis, nec foeda et turpia vitat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2294)
"et ne iacta viae spargantur in aggere grana, haec avibus quia nuda patent passimque vorantur inmundisque iacent foeda ad ludibria corvis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2359)
corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus haeserat;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Noe et Diluvio2)
perversum ius omne viget, dum quidquid habendum omnipotens dederat studia in contraria vertunt, idcircone, rogo, speculatrix pupula molli subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum membra theatrali spectet vertigine ferri, incestans miseros foedo oblectamine visus?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 183)
"addicta avorum praedia foedis sub auctionibus successor exheres gemit sanctis egens parentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.25)
"carnisne morbus foedior, an mentis et morum ulcera?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.75)
"hunc inquinatum talibus contagiis, tabo recentis sordidum piaculi, omnes salutant atque adorant eminus, vilis quod illum sanguis et bos mortuus foedis latentem sub cavernis laverint."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1432)
vigilandum in armis pectorum fidelium, omnemque nostri portionem corporis, quae capta foedae serviat libidini, domi coactis liberandam viribus;
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 13)
discissum foedis animalibus omne cadaver dividitur, ruptis Heresis perit horrida membris.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1207)
Proh Deum fidem, facinus foedum!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 418)
Virginei volucrum voltus, foedissima ventris proluvies, uncaeque manus, et pallida semper ora fame.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:15)
sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:27)
Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:10)
Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis exussit foede puppes, et classe subegit amissa socios ignotae linquere terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 31:9)
Abstinuit tactu pater aversusque refugit foeda ministeria et caecis se condidit umbris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION