라틴어 문장 검색

Atque propterea multa et diversa in doctrina interpretationis praecipimus, quae ad subjecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem, modum inveniendi nonnulla ex parte applicent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:10)
Est enim Interpretatio verum et naturale opus mentis, demptis iis quae obstant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:8)
LIBER SECUNDUS APHORISMORUM DE INTERPRETATIONE NATURAE SIVE DE REGNO HOMINIS.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 1:1)
Atque indicia de interpretatione naturae complectuntur partes in genere duas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:3)
Historia vero naturalis et experimentalis tam varia est et sparsa, ut intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 34:1)
Itaque formandae sunt tabulae et coordinationes instantiarum, tali modo et instructione ut in eas agere possit intellectus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 34:2)
Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte movens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:1)
Itaque tertio, adhibenda est inductio legitima et vera, quae ipsa clavis est interpretationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:2)
super naturam datam primo facienda est comparentia ad intellectum omnium instantiarum notarum, quae in eadem natura conveniunt, per materias licet dissimillimas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 37:2)
Secundo, facienda est comparentia ad intellectum instantiarum, quae natura data privantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 70:1)
Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:1)
Atque opus et officium harum trium tabularum Comparentiam instantiarum ad intellectum vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:1)
Ea tamen proculdubio erunt meliora aut praviora pro facultate et robore intellectus qui operatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:7)
et tamen conveniunt ista in natura calidi, ruboris, mortis), is se habere intellectum norit consuetudine et integralitate rerum et opinionibus captum et detentum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:4)
ut faciamus intellectum humanum rebus et naturae parem), nullo modo acquiescimus in his, quae adhuc praecepimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION