라틴어 문장 검색

item in georgicis "atque opere in medio defixa reliquit aratra". sane geminam arguit neglegen- tiam, et quod semiputata vitis est, et quod frondosa ulmus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 704)
non sine causa intuemur siderum ortus et occasus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2525)
aspice et extremis d. c. o. intuere etiam extremum orbem cum suis cultoribus domitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1141)
contemplator pro 'intuere':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 611)
"Fluvios intuere:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:25)
In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est coepta mandari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:2)
[tamen ea carere diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. VII.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:2)
Sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 13:2)
sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:4)
Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:1)
Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:1)
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 184:1)
Omnino in illud genus eum Crassi magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat, sed ea non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente Crassum atque omni animo intueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:6)
Hic igitur locis in mente et cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 175:2)
Tu hos intueri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION