라틴어 문장 검색

mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus advolutus tantum consternationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores, qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장2)
accedebant muliebres offensiones novercalibus Liviae in Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamvis indomitum animum in bonum vertebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장6)
sed nihil aeque flexit quam invidia in Treviros:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장9)
nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saevitia facti et invidia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장11)
non crediderim ad ostentandam saevitiam movendasque populi offensiones concessam filio materiem, quamquam id quoque dictum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장11)
alii taedio novae curae semel placita pro aeternis servavisse, quidam invidia, ne plures fruerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장4)
de se nihil addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장3)
haud cunctatus est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per invidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장13)
vix per singulos annos offensiones vitari, quamvis repulsam propinqua spes soletur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장6)
nec ad invidiam ista sed conciliandae misericordiae refero.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장10)
nec sane ideo a maioribus concessum est egredi aliquando relationem et quod in commune conducat loco sententiae proferre, ut privata negotia et res familiaris nostras hic augeamus, cum invidia senatus et principum, sive indulserint largitionem sive abnuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장3)
ut versa Caesarum subole imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae non dissimulatis filii offensionibus clementiam offerebat, si ad precandum veniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장5)
maximisque imperiis interiecti et saepius discordes sunt, adversus Romanos odio et in Parthum invidia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장2)
sed amici accendendis offensionibus callidi intendere vera, adgerere falsa ipsumque et Plancinam et filios variis modis criminari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장4)
proinde tradito Cotye veniret transferretque invidiam criminis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION