라틴어 문장 검색

exemplum quoque virtutis et pudicitiae in femina traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha7)
vitricus ergo inquit tuus - matrem enim insimulare forsitan fas non sit - pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 103:1)
hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 166:2)
recitatis his litteris per Xenarchum praetorem, qui privatae gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxime, qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicrates ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum foedus servaretur
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 265:1)
si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 279:1)
cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil attulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta vel in diti domo satis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 353:1)
cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Thraciam, qua vicina erat viae, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 326:1)
Cassandreae deductae naves in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque, praefectum earum, inviolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 340:1)
sanctitas templi insulaeque inviolatos praestabat omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 356:1)
permisso utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 46:1)
A. Perii miser, quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2389)
Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2440)
comitem mihi Pudicitiam duxero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 253)
qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 457)
Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine, neque pudicitiam meam mi alius quisquam imminuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1110)

SEARCH

MENU NAVIGATION