라틴어 문장 검색

" Quid est quare ego servi mei clarius responsum et contumaciorem voltum et non per- venientem usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:1)
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honori- ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:1)
Contumacissimum quemque et rectissimum aggreditur, adversus quem vim suam intendat:
(세네카, De Providentia, book 1 25:4)
Mille trecentos cives, optimum quem- que occiderant nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsa saevitia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:2)
Intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem depulsis iis, quae aut irritant nos aut territant ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:1)
Externa ratio quaerat sensibus irritata et capiens inde principia - nec enim habet aliud, unde conetur aut unde ad verum impetum capiat - , at in se revertatur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 40:1)
Frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam spem inritat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 66:1)
Memini intra quartum diem quam Herium filium amiserat declamare eum nobis, sed tanto uehementius quam umquam, ut appareret hominem natura contumacem cum fortuna sua rixari;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 4:2)
Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam inritantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.3)
erat summa uirtus, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.42)
Contumaciter rogauit et quemadmodum periit;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.44)
an contumacis ianuam mundi traho?
(세네카, Hercules Furens 14:8)
non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:4)
et contumacem regibus populum suis habet sub ictu;
(세네카, Thyestes 658:1)
tenebraeque, per quas ipse se inritat furor,
(세네카, Troades 296:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION