라틴어 문장 검색

quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis fratribus, propinquis adfinibus, lugubres domos habeant, his publici privatique doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 125:1)
nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 126:2)
et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 132:1)
in Faliscos eodem noxios crimine vis belli conversa est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:1)
id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant sanguine;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 561:1)
quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 10:1)
habet poenam noxium caput!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 592:3)
sed prius in eius locum virum fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 29:3)
praesidio decedere apud Romanos capital esse, et nece liberorum etiam suorum noxiam parentes sanxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 478:1)
severe et celeriter in maxime noxios animadversum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 231:2)
si virum bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 515:1)
si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 515:2)
Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum voltu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Carthagine moveret, contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 468:1)
sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi multam inrogemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 405:2)
expiatis omnibus religionibus - nam etiam Locris sacrilegium pervestigatum ab Q. Minucio erat, pecuniaque ex bonis noxiorum in thensauros reposita - cum consules in provincias proficisci vellent, privati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Valerio M. Claudio consulibus mutuam dederant, tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, quia consules,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 134:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION