라틴어 문장 검색

luxuria liberalitatis, avaritia parsimoniae, negligentia simplicitatis nomine lenietur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 166:2)
Sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 8:2)
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:3)
etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracunque lingua, tanquam ad ear demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 12:1)
nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, a mensura ducta imminutio rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 161:2)
similiter liberalitas a quo profecta sit, refert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 187:1)
illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate virtus aut pro luxuria liberalitas dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 255:1)
neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 255:4)
verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit haec esse diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 255:5)
abierit omnis vis, iucunditas, decor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 271:2)
In Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, ipsa διάλεκτοσ habet iucunditatem, ut latentes etiam se numeros complexa videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:3)
sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 54:2)
Simonides, tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 65:1)
quid ego Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 83:1)
nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 97:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION