라틴어 문장 검색

partitionem quoque et propositionem et divisionem et duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 151:1)
iudiciale et contionale, ut varium est, sic etiam ipsa collocatione verborum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 387:2)
nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 238:3)
nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 10:3)
illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:1)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
nam ea quoque diversa propositio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 310:2)
nam cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae nostrae partis sunt esse possunt, quae etiam responsurum adversarium est (est enim aliquando ) pari cura refelluntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 163:1)
" "Duas," inquit, "significationes habet propositio vestra, unam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 28:4)
Huic propositioni non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala incidere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 29:3)
a propositione coepit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 17:2)
Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:2)
Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit.
(세네카, 행복론, Liber VI 30:7)
Miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controuersias dicere?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 11:1)
partes, ut moris est, e regione consistunt, offertur praefectorum ante propositionis exordium ius sedendi:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION