라틴어 문장 검색

Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 18:2)
Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 2:1)
Si ista parum iuuant, teri potest uel iris arida uel nuces amarae uel quaelibet herba ex refrigerantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:1)
Iuuat etiam panis cum papauere iniectus, uel cum rosa, cerussa spumaue argenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:3)
saepe enim pertinacia iuuantis malum corporis uincit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 5:5)
somno indulgendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:3)
magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:2)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:8)
Deinde delectationis causa, quantum iuuat, ambulare, circumcisa omni negotiosa actione;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 1:4)
in uulnus inclinari iuuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:4)
Leuis plaga iuuatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:4)
Non alienum est etiam, ubicumque uulnus graue est, imposito quo id iuuetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:1)
Intus ruptum oculum febricula iuuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:2)
Si ista parum iuuant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitula absumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 25:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION