라틴어 문장 검색

quanto magis laborandum est in hoc altero, quod non tantum ex mentis penetralibus, sed etiam ex naturae visceribus extrahitur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:3)
Nos siquidem de deturbanda ea quae nunc floret philosophia, aut si quae alia sit aut erit hac emendatior aut auctior, minime laboramus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 9:1)
At nos de hujusmodi rebus opinabilibus, et simul inutilibus, non laboramus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:1)
quid dominetur, quid succumbat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 20:7)
et quae ex illis sit fortior et vincat, quae infirmior et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:4)
aer, si per tensuram (velut per exuctionem in ovis vitreis) dilatetur, magno laboret desiderio seipsum restituendi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:8)
Est autem iste motus revera satis infirmus et hebes, tanquam is qui (nisi sit moles corporis major) caeteris motibus, quamdiu operantur, cedat et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:13)
quod si majus fuerit pondus, succumbit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:4)
sin majus fuerit pondus, succumbit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:7)
quod si ulterior fuerit tensura, rumpitur corium, et succumbit motus continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:10)
quod si minor fuerit rima, succumbit, et vincit motus continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:13)
Etenim instantiae luctae (quae indicant praedominantiam virtutum, et secundum quas rationes et calculos praedominentur et succumbant) acri et sedula diligentia undique sunt conquirendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:18)
Notandum tamen est (ut diximus) quatenus nitantur motus illi succumbentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:8)
Hujus autem rei conditio (scilicet utrum per praedominantiam motus succumbens quasi annihiletur, an potius continuetur nixus, licet non conspiciatur), quae latet in conflictibus, apparebit fortasse in concurrentiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:12)
Qui cum honoribus suis coniunctos habent labores magnos, curas, et pericula, invidia minus laborant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION