라틴어 문장 검색

secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장22)
Laetetur anima vestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius.
(불가타 성경, 집회서, 51장37)
Stellae autem splenduerunt in custodiis suis et laetatae sunt.
(불가타 성경, 바룩서, 1장34)
Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum.
(불가타 성경, 바룩서, 2장23)
Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
(불가타 성경, 호세아서, 9장1)
Noli timere, terra; exsulta et laetare, quoniam magna Dominus operatus est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장21)
Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius.
(불가타 성경, 요엘서, 2장23)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: " In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!"; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
(불가타 성경, 아모스서, 5장16)
Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 5장17)
Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: " Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim? ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장13)
Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna.
(불가타 성경, 요나서, 4장6)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est.
(불가타 성경, 미카서, 7장8)
Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장15)
Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION