라틴어 문장 검색

si rota defuerit, tu pede carpe viam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 8:1)
is mihi 'Lascivi' dixit 'praeceptor Amoris, duc, age, discipulos ad mea templa tuos, est ubi diversum fama celebrata per orbem
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 61:3)
a, quotiens lasciva pedes risisse mariti dicitur, et duras igne vel arte manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 75:2)
an fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret, ad tua victrices membra venire manus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 105:1)
nil nisi lascivi per me discuntur amores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 6:3)
carpite florem,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 16:4)
qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 17:1)
nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?)
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 67:2)
quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 121:3)
credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, et lepus hic aliis exagitatus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 138:2)
et dicet 'cura carpitur ista mei.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 142:1)
carpe cibos digitis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 157:1)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
immodicus contra carpit utrumque labor, aspice, in has partis quod venerit Aesone natus, quam laudem a sera posteritate ferat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 410)
crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro, qui legit has laudes, an mereare rogat, utque favere reor plures virtutibus istis, sic tua non paucae carpere facta volent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 126)

SEARCH

MENU NAVIGATION