라틴어 문장 검색

armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis vigilabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 10:2)
quae tamen varia vocum cantuumque modulamina profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:3)
destiti protinus et ipse, facturus communione cessandi rem caritatis, ne vere- cundiam lassitudo fraterna pateretur, ergo, ut resedimus,1 [et] 2 illum mox aquam ad faciem petere sudor admonuit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 8:1)
"non merito trepidus sopor atraque matri signa deum et magnos utinam mentita timores?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권55)
ipsa dehinc toto resolutum pectore Achillen, qui pueris sopor, Haemonii de rupibus antri ad placidas deportat aquas et iussa tacere litora:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권98)
sed Bacchi comites, discussa nube soporis, signa choris indicta putant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권267)
"Quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti, o mihi Laurentes inter dilecta puellas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam75)
quantum nosse licet, sic victa sopore doloso Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam110)
iam iam deficio tuoque Baccho in serum trahor ebrius soporem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres34)
Sopor obvius illi Noctis agebat equos, trepidusque adsurgit honori numinis et recto decedit limite caeli, inferior volat umbra deo, praereptaque noscit sidera principiumque sui;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권19)
capit ille dapes, habet ille soporem, tunc senior quae iussus agit, neu falsa videri noctis imago queat, longaevi vatis opacos Tiresiae vultus vocemque et vellera nota induitur, mansere comae propexaque mento canities pallorque suus, sed falsa cucurrit infula per crines, glaucaeque innexus olivae vittarum provenit honos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권34)
"sentio, pervigiles acuunt suspiria questus, numquam in pace sopor, quotiens haec ora natare fletibus et magnas latrantia pectora curas admota deprendo manu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권125)
"nullae redeunt in gaudia noctes, nullus in amplexu sopor est, Odia aspera ubique et Furor et medio recubat Discordia lecto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권36)
"Elymum temeraria Gorge evinctum ramis altaque in mole tapetum efflantem somno crescentia vina superstans vulnera disiecta rimatur veste, sed illum infelix sopor admota sub morte refugit, turbidus incertumque oculis vigilantibus hostem occupat amplexu, nec segnius illa tenentis pone adigit costas, donec sua pectora ferro tangeret, is demum sceleri modus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권92)
"tunc epulae felixque sopor noctesque quietae, nec superum sine mente, reor, placuere fatentes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권163)

SEARCH

MENU NAVIGATION