라틴어 문장 검색

2. In secundo genere fit deductio, cum ea quae interius propter interpositionem corporum latent, nec commode aperiri possunt, per ea quae sunt in superficie, aut ab interioribus effluunt, perducuntur ad sensum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 382:1)
fusius et exactius de iis sermones habituri, cum ad inventionem latentis rerum processus ventum erit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:7)
quodque in pane vel cibo lateat oculus, nasus cerebrum, jecur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:10)
Hujus autem rei conditio (scilicet utrum per praedominantiam motus succumbens quasi annihiletur, an potius continuetur nixus, licet non conspiciatur), quae latet in conflictibus, apparebit fortasse in concurrentiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:12)
remissioris vero, quae maxime in vias naturae incidunt, non tentantur, ideoque latent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:4)
6. Operationes vero per consensus aut fugas (qui sextus modus est) latent saepenumero in profundo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:1)
Qui consensus, cum manifestissimi sint, bene notati, et acriter excussi, etiam aliis consensibus qui latent magnam praebere possint lucem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 493:3)
Negari enim non potest quod insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur, sapiat nescio quid belluinum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:3)
At insunt virtutes quaedam occultae et latentes quae pariunt fortunam, nimirum facultates nonnullae se expediendi quae nomen non habet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:3)
Adeo ut si rem diligenter introspicias in magnis ingeniis, deformitas ascensum ad honores patefacit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:14)
Eo usque supplicantis fides in re illa patefacienda valeri possit ut si notitia eius aliunde quam per eum haberi non potuissit, hoc fraudi non sit, sed potius remuneretur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:10)
In quibus ad plenum latet alta sciencia rerum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:5)
Nec uestrum rimis sic quisque latebit in imis, Vt piscatorum laqueos euadat eorum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:12)
Iamque sibi fracta cauda per talia facta, Effugit hanc poenam, cuperet dum plus alienam, Inuentisque dolis sub egri tecta leonis, Quem febrium pestis dolor excruciabat in extis, Vimque sui morbi cuncto patefecerat orbi, Indicat huic crebro, quid prosit et ocius egro:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:11)
Verbaque nulla dabat, quia sic latuisse putabat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION