라틴어 문장 검색

ibi miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:3)
Porsinna cum regem esse Romae tutum, tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 91:1)
circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 104:1)
hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 114:1)
Herminius ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis versisque in Lucretium Etruscis terga caedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 119:1)
finisque ille tam effuse evagandi Etruscis fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 120:2)
eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit, - itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 124:1)
ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 144:1)
et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 147:1)
huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet, bona Porsinnae regis vendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 151:1)
proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 156:2)
ita in medio prope iam victores caesi Etrusci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 157:2)
agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 356:1)
hae spes Etruscos armaverant, multis in vicem casibus victos victoresque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 491:4)
Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION