라틴어 문장 검색

Sed et magis sapientes viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam qui modica sunt scientia fulti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:4)
Immo nemini largiri et omnia tam iuste quam iniuste acquisita magno studio reservare summam credit mulier esse virtutem et ab omnibus tanquam bonum esse laudandum, et ab hac quoque regula non excipitur ulla quoque regina.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 32:3)
' Mulier vero vetita mariti contemnens, quum nondum procul abisset, de inhibito liquore praesumpsit et sic est penitus interempta veneno.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:7)
Nullus enim nisi ex superbiae supercilio alium contemnere posset.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:2)
Sic postquam Enceladi dejecit fulmine fratres Coelicolum pater, et vetuit contemnere divos:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:2)
nec laudantem alter alterum adulationis notet vel arguat?
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:3)
Alii pro amico contemnendam pecuniam, expuendos honores, maiorum inimicitias subeundas, exilium censent etiam non fugiendum;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:9)
hodie laudans, cras vituperans;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:13)
Si laudandum crediderit, irrisum se calumniabitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:11)
Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:7)
quos oportet omnia quae extra naturam sunt contemnere et aestimare quasi nihilum et inane;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:19)
Imbecillis est enim natura ad contemnendam potentiam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:33)
se que contemni causentur, si non curis et officiis implicentur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:30)
Gaudet et assentit Nature curia, uotum Laudat et a uoto non distant uota sororum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 28:2)
Discretum, prudens, cautum, laudabile, tutum, Vtile consilium Nature iudico, uotum Approbo, propositum laudo, molimen adoro Vt nouus in mundo peregrinet Lucifer, in quo Nullius labis occasus nubilet ortum, Solis in occasu sol alter proferat ortum, Sol nouus in terris oriatur, cuius in ortu Sol uetus occasus proprios lugere putetur, Possideat solus quicquid possedimus omnes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION