라틴어 문장 검색

concilium rex triste vocat, quaeruntque gementes, quis tripodas successor agat, quo provida laurus transeat atque orbum vittae decus, haud mora, cuncti insignem fama sancteque Melampode cretum Thiodamanta volunt, quicum ipse arcana deorum partiri et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis gaudebat dici similem iuxtaque secundum, illum ingens confundit honos inopinaque turbat gloria et oblatas frondes submissus adorat, seque oneri negat esse parem cogique meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권125)
descendunt vestes, torvisque ligatur vitta comis - nam laurus erat - tamen aspera produnt ora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunx Amphitryoniaden exutum horrentia terga perdere Sidonios umeris ridebat amictus et turbare colus et tympana rumpere dextra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권285)
hostiles super ipse, ut victor, acervos, pacifera lauro crinem vittisque decorus accubat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권25)
mite nemus circa, cultuque insigne verendo vittatae laurus et supplicis arbor olivae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권249)
unde qui inter duas laurus obsident Caesarem?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 9:2)
At te victrices lauros, Messalla, gerentem Portabat nitidis currus eburnus equis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 74)
ipse triumphali deuinctus tempora lauro, dum cumulant aras, ad tua sacra ueni.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 55)
"sic usque sacras innoxia laurus uescar, et aeternum sit mihi uirginitas."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 532)
laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 540)
at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 554)
lauro deuinctus agresti miles
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 555)
Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro est uisus nostra ponere sede pedem.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 410)
da sane hanc virgam lauri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 114)
aut certe secundum supra dictam figuram 'cornibus arboreis' pro cornuum arboreorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1902)
vittis et lauro vittae sacerdotis sunt, laurus vero etiam imperatoris victoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 811)

SEARCH

MENU NAVIGATION