라틴어 문장 검색

Spes largitur equos, castus Timor addit habenas, Armigeri gerit officium Concordia, preco Fama canit cumulatque uiri preconia laude.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:5)
Sed iuuenis nec mente iacet, nec frangitur hoste, Nec terrore pauet, nec uulnere lesus oberrat, Sed cornu quo Fama sue preconia laudis Intonat, ad tempus Fame subducit et hostem Hoc mucrone ferit, uires in uulnere multo Monstrat et egressus crebro reseratur in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:11)
Gloria supplantat Murmur, Conuicia Laudes, Contemptum predatur Honor, Contagia Virtus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:14)
Si tamen ad presens fundit sua murmura liuor, Et famam delere cupit laudesque poete Supplantare nouas, saltem post fata silebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:4)
Majoris enim laudis meretur praeconia, qui laborando munus recipit, quam qui recipit otiando:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:38)
In corde vero, velut in medio civitatis humanae, magnanimitas suam collocavit mansionem, quae sub prudentiae principatu, suam professa militiam, prout ejusdem imperium deliberat, operatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:59)
Insipiens ratio, demens prudentia, tristis Prosperitas, risus flebilis, aegra quies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:8)
In quem non poterit probitas, prudentia, formae Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:28)
cum Donato in accidentium congruentia nectere dictiones, cum sapientia nostris temporibus nullius fructus praemietur stipendiis, nullius famae eam aura favorabilis extollat, ipsa vero pecunia honoris titulos et laudis emat praeconia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:30)
Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:38)
Nam audaciam furori temeritatis assignat, prudentiam animi in fraudis versutias, aut in verbositatis ampullositatem obliquat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:10)
prudentiae gloriam degloriet livor inglorius?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:28)
Hujus pestilentia percutiuntur principum laterales, palatini canes, adulationis artifices, fabri laudum, figuli falsitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:2)
praelatorum auribus pulvinaria laudum subjiciunt, qui ab eorumdem palliis aut fictitium excutiunt pulverem, aut tunicam sophistice deplumant implumem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:6)
Isti divitum actus in quos favor famae conspuit indignantis, suffragiis laudum redimunt mendicatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION