라틴어 문장 검색

Verborum leuitas morum fert pondus honestum, Et nucleum celat arida testa bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:10)
Tot bona furatur senium, nam robore priuat Corpus, dente genas, et leuitate pedes.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:3)
Corporis est leuitas et mentis inhercia nobis.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:11)
Torpes mersa cauis, leuitas michi queritur alis.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:2)
leuitas inprouida lapsum Sepe facit, leso stat pede turba pedum.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:4)
Stare diu nec uis nec honor nec forma nec etas Sufficit, in mundo plus tamen ista placent.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:17)
quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina uere mihi opprobrasset;
(아풀레이우스, 변명 4:6)
haec ego de forma respondissem.
(아풀레이우스, 변명 4:10)
Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse;
(아풀레이우스, 변명 4:13)
sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem debilitat.
(아풀레이우스, 변명 4:16)
an tu ignoras nihil esse aspectabilius homini nato quam formam suam?
(아풀레이우스, 변명 13:2)
tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.
(아풀레이우스, 변명 13:10)
Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo?
(아풀레이우스, 변명 14:1)
an turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare?
(아풀레이우스, 변명 14:2)
an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut uirtutis laude turpitudinem tegeret?
(아풀레이우스, 변명 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION