라틴어 문장 검색

sed leviter poenas frangit Venus inter amorem blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:5)
nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu, vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 41:4)
nam temere in cassum frustra mare saepe coortum saevibat leviterque minas ponebat inanis, nec poterat quemquam placidi pellacia ponti subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:5)
nam cum ventus eas leviter diducit euntis dissoluitque, cadant ingratius illa necessest semina quae faciunt fulgorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:6)
nam caelo nulla sereno nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:2)
unde haec quae leviter attigisti fac quaeso enarrando planiora.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 1:3)
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:64)
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:20)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
siccoque haerentem gutture linguam Praemordens, gelidis infudit murmura labris, Arcanumque nefas Stygias mandavit ad umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:33)
Electum tandem traiecto gutture corpus Ducit, et inserto laqueis feralibus unco, Per scopolus miserum trahitur per saxa cadaver Victurum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:6)
Glaeba quod aestivo leviter cum spargitur imbre, Quod madidas nardo passa corona comas:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV4)
Frons brevis atque modus leviter sit naribus uncis, Paestanis rubeant aemula labra rosis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLII8)
Exiguae volitat suspensa vapore lucernae Et leviter fuso rumpitur icta mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII5)
Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION