라틴어 문장 검색

Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:3)
sine causa gratulor mihi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:13)
Scires, non libenter servire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:2)
Ego faciam, inquit, libentissime.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, Vb2)
vorabo libens.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:5)
Caelo receptus propter virtutem Hercules Cum gratulantes persalutasset deos, Veniente Pluto, qui Fortunae est filius, Avertit oculos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Malas esse divitias.2)
gratulari fautores putat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.16)
Corona, miles, equidem te dono libens, Quia vindicasti laudem Romani imperi;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.22)
Gratularis mihi quod acceperim auguratum:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:1)
iure, gratularis, primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viventi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:2)
Longius abii, libens tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:1)
Interim ama iuvenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:3)
His ex causis ut illi sic mihi gratulor, nec privatim magis quam publice, quod tandem homines non ad pericula ut prius verum ad honores virtute perveniunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 6:1)
Gaudeo et gratulor, quod Fusco Salinatori filiam tuam destinasti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:1)
Nam et ego verum dicere assuevi, et tu libenter audire.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION