라틴어 문장 검색

Quidam enim per acum duobus linis ad imam immissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico, et in uva positum est, ut, quidquid super vinculum est, emoriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 3:1)
majores vero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 3:3)
Lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 5:2)
supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex vel lana succida, vel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 5:8)
Ceterum antequam excidantur, venae quoque vinciri lino summae debent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 8:5)
et ejus lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque venis, quae id requisierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 8:6)
Deligatum autem vulnus omne quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resolvendum, sed bis die tantum aceto irroranda lana, vel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 9:5)
Eodem vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 3:1)
Quidam hic quoque duo lina acu trajiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 3:1)
Qua vero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino vinciendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 1:2)
post id venae et arteriae ad inguen lino deligandae, et infra vinculum abscindendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 4:7)
Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum attrahenda, et, condita glande, lino vincienda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:5)
Tum multo is oleo perungendus, inducendusque hapsus lanae mollis, tepido oleo repletus, qui pubem, et coxas, et inguina, et plagam ipsam, contectam eodem ante linteolo, protegat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 29:6)
ut demittatur in solium, ut eodem modo panniculus, eodem lana superinjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:12)
in aceto tinctum demittere, supraque succidam lanam aceto madentem deligare:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION