라틴어 문장 검색

an quia plurimum mendax?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 8:7)
At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem historia refert Gnaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset speculandis Iudaicae religionis arcanis, nullum illic reperisse simulacrum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 3:1)
mendacem facere vult Christum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:7)
Illa docet molli furtim derepere lecto, Illa pedem nullo ponere posse sono, Illa viro coram nutus conferre loquaces Blandaque conpositis abdere verba notis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 211)
Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam, Is Venerem e rapido sentiet esse mari.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 222)
nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 628)
Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri, mendaci somno credere siue uolent, efficiat uanos noctis Lucina timores et frustra inmeritum pertimuisse uelit, si mea nec turpi mens est obnoxia facto nec laesit magnos impia lingua deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 46)
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa, difficile est tristi fingere mente iocum, nec bene mendaci risus componitur ore, nec bene sollicitis ebria uerba sonant.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 620)
loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos pessimis artibus regia licentia vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 212:2)
Dic obsecro hercle serio quod te rogem, cave mihi mendaci quicquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 18)
Parasitvs Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas, Artemona, si huius rei me mendacem inveneris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 22)
nam multum loquaces merito omnes habemur, nec mutam profecto repertam ullam esse hodie dicunt mulierem ullo in saeclo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 13)
Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 258)
qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum, ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 19)
dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te, dicent servorum praeter me esse fidelem neminem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 8159)

SEARCH

MENU NAVIGATION