라틴어 문장 검색

rivis per canales structiles, aut fistulis plumbeis, seu tubulis fictilibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장2)
saporemque meliorem ex tubulis esse cotidianus potest indicare victus, quod omnes, et structas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis integritatem fictilibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장52)
lucerna accensa demittatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장59)
Itaque hodie nec lucernam de flamma deum Nec de lucerna fas est accendi sacrum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.5)
Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장2)
a lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est 'lu', ut Iuvenalis dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72613)
At Stabulo, cujus est ista visio, lucernam exstinctam reaccendens, scalam, [0551A] qua pincerna indignus attolli non meruit, fiducialiter conscendit, et lucernam ultra indeficientem ferens, cum ipso duce coeli penetravit ad aulam, ubi mensa illis parata, et omni deliciarum dulcedine cumulata reperta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:6)
"Novaculam praeacutam, appulsu etiam palmulae lenientis exasperatam, tori qua parte cubare consuesti latenter absconde lucernamque concinnem completam oleo claro lumine praemicantem subde aliquo claudentis aululae tegmine, omnique isto apparatu tenacissime dissimulate, postquam sulcatos intrahens gressus cubile solitum conscenderit iamque porrectus et exordio somni prementis implicatus altum soporem flare coeperit, toro delapsa nudoque vestigio pensilem gradum pullulatim minuens, caecae tenebrae custodia liberata lucerna, praeclari tui facinoris opportunitatem de luminis consilio mutuare et ancipiti telo illo audaciter, prius dextera sursum elata, nisu quam valido noxii serpentis nodum cervicis et capitis abscinde."
(아풀레이우스, 변신, 5권158)

SEARCH

MENU NAVIGATION