라틴어 문장 검색

haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat, quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 368:1)
et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum venerunt ad veniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuvisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 442:1)
cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatales cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope in ipsis iugis ad divortia aquarum castra posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 561:1)
defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 549:2)
Flaminini quoque adventum sibi velut fatalem horruerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 603:3)
cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 17:1)
ob haec prodigia libri fatales inspecti, editumque ab decemviris est et quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 19:3)
luant peccata 'luant' id est absolvant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 321)
dicimus autem et 'luo poenam' et 'luo peccatum';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 322)
fatalem Aenean manifesto numine ferri modo 'fatalem' perniciosum omnibus Aenean, vel exitio futurum omnibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2321)
Etenim, si P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem extitisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION