라틴어 문장 검색

hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 227:2)
adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet obiiceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 288:2)
nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 370:1)
quo minus id mirere pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:4)
reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:3)
itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum humerum ab imo solutum ac delicatum, fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinistro brachio non subiiciamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:1)
non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장9)
Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장8)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장1)
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:1)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 4:2)
Hoc loco adclamabit mihi tota manus delicatorum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 13:2)
Si quis sibi proposuerim quantum operis adgressus sit, sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION