라틴어 문장 검색

" Adeo fructus contumeliae in sensu et indignatione patientis est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 91:5)
hinc enim maxima indignatio oritur :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:2)
Adice quod, cum indignatio eius a nimio sui suspectu veniat et animosa videatur, pusilla est et angusta ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 34:1)
Omnis enim indignatio in tormentum suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:3)
" Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 140:1)
quidam non habent iram in potestate et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio effert ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:5)
Magnum crimen secum adfert indignatio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 346)
nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 107:1)
nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad T. Tatium regem Sabinorum, et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 111:3)
sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos ut prae metu quid relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 309:1)
movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 609:2)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 294:2)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)
dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 431:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION