라틴어 문장 검색

Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, palluit et subito genua intremuere timore, suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 15:1)
Suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, atque ita "praevertunt" inquit "me fata, vetorque plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:8)
Gemit ille sonumque, etsi non hominis, quem non tamen edere possit cervus habet, maestisque replet iuga nota querellis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:9)
Ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:11)
lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:5)
sed unus miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, Gorgone conspecta saxo concrevit oborto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 17:2)
Dea territa maesto et matrem et comites, sed matrem saepius, ore clamat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:8)
At medius fratrisque sui maestaeque sororis Iuppiter ex aequo volventem dividit annum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 53:1)
nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 53:4)
Nullos movet aura capillos, in vultu color est sine sanguine, lumina maestis stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:13)
Lux erat, et generi dextram complexus euntis Pandion comitem lacrimis commendat obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:5)
tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:14)
Quae plangore dato maestis clamoribus urbem implet et auratis mutavit vestibus atras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 47:2)
Tum vero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:1)
Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, quam tria qui timidus, medio portante catenas, colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, quam natura prior, saxo per corpus oborto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION