라틴어 문장 검색

Post haec confinia, Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis cursibus Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter civitates alias Phasis est nomine fluvii dictitata, et Dioscurias usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pollucis, quibus Heniochorum natio est instituta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 24:1)
iuxtaque Massagetae, Halani et Sargetae, aliique plures obscuri, quorum nec vocabula nobis sunt nota nec mores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 38:2)
Haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate, ita magnitudine mira construxit, ob causam notam et necessariam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 10:1)
Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis, conditur machina scriptoribus historicis nota, quam ἑλέπολιν Graeci cognominamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 10:1)
Hinc praestrictis pluribus insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui ferventem solis exortum suscipit omnium primus, ipse quoque nimium calens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 12:3)
pars maxima natatu assueta veloci, alveo penetrate, incohibili cursu evasit ad solitudines notas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:3)
Castrensium negotiorum scientiam, plura declarant et nota:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 11:1)
Et haec admittunt hi quorum apud maiores censoria nota senator afflictus est, ausus dum adhuc non deceret, praesente communi filia coniugem osculari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 9:4)
Post commissa iniquitatibus variis ante dicta, et impressas foede corporibus liberis, quae supervixerant, notas, inconivus Iustitiae oculus, arbiter et vindex perpetuus rerum vigilavit attente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 20:1)
pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 24:2)
Pubescente iam vere, Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu celeri contendebat, eique regiones adventanti quas petebat, legatio Sarmatarum offertur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 1:1)
Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 1:2)
Gelonis Agathyrsi collimitant, interstincti colore caeruleo corpora simul et crines, et humiles quidem minutis atque raris, nobiles vero latius fucatis et densioribus notis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 14:3)
His forte diebus, Valens tandem excitus Antiochia, longitudine viarum emensa, venit Constantinopolim, ubi moratus paucissimos dies, seditioneque popularium levi pulsatus, Sebastiano paulo ante ab Italia (ut petierat) misso, vigilantiae notae ductori, pedestris exercitus cura commissa, quem regebat antea Traianus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 1:1)
cum haec signa videritis, scitote, quia prope est die Domini magnus et manifestus?
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1151)

SEARCH

MENU NAVIGATION