라틴어 문장 검색

Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:1)
illa pro quaestura mea gratiam suam extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:3)
Quam diu fuerit ullus litteris honor, quam diu steterit aut Latinae linguae potentia aut Graecae gratia, vigebit cum maximis viris, quorum se ingeniis vel contulit vel, si hoc verecundia eius recusat, applicuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 12:4)
Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, iam multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:2)
Quam in omni vita servasti morum probitatem et verecundiam, in hac quoque re praestabis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 19:3)
sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus silentio pressit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:5)
pro cuiusque morbo medicina quaeratur, hunc sanet verecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 95:3)
Maior cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:5)
Non mitioribus animis vitia leniora coniuncta sunt, ut misericordia et amor et verecundia ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 82:1)
Quis enim traditus dolori et furens non primam reiecit verecundiam ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 38:1)
utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:2)
Quorundam parum idonea est verecundia rebus civilibus, quae firmam frontem desiderant ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:3)
Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:3)
nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
Itaque quod unum habebant in malis bonum perdunt, peccandi verecundiam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION