라틴어 문장 검색

quae vel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres movent nec unquam facile maturescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장142)
Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장153)
sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장158)
sed eorum tempora et causas parum explictui, in quibus medicinae summa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장20)
Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장114)
At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장124)
Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, vix ullum ex iis, quae supra conprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis medicis summoveri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장399)
Haec medicis accepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장39)
18 proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos vocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum volumine atque sermone iactentur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장1)
Tertiam esse medicinae partem, quae manu curet, et vulgo notum et a me (prooem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM1)
Ea non quidem medicamenta atque victus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes evidentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM3)
Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe vana sint, potest dubitari, secunda valetudo medicinae an corporis an . . . beneficio contigerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM4)
sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis diu vexati sine his interdum sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM6)
Haec autem pars cum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate quam a prioribus exculta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM8)
Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit, et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM22)

SEARCH

MENU NAVIGATION