라틴어 문장 검색

postremus metito postremus vindemiato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4101)
illuc autem tendit laus ista silvarum, ut et probet non mirum esse, si et poma et olivae sine ulla cultura praebeantur, et crescat vitium vituperatio, circa quas tantus inpenditur labor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4293)
'bacas' autem 'sanguineas' accipimus poma silvestria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4302)
arbuta poma silvestria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5201)
metunt flores secant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 541)
carpere poma 'carpere' pro 'carpebat', infinitum pro in- dicativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1341)
"Relinquenda vero astrologis prolixior de sideribus oratio, vel quod regant cursum navigandi, vel quod arandi metendique tempus inducant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:12)
nisi forte tanta ubertas varietas pomorum eorumque iucundus non gustatus solum sed odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert quin hominibus solis ea natura donaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:2)
"Ut sementem feceris, ita metes" inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:3)
itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 90:5)
sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de Faberio sciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 51 6:5)
Redde/nda terrae est te/rra, tum vita o/mnibus Mete/nda ut fruges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 59:7)
Bellum pomum, qui rideatur alios;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:5)
. . iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas sustinebat more vulgato.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:7)
Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad os molestus umor ac cidere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION