라틴어 문장 검색

Illud enim in eo solummodo mirabile est, initia rei et tantas de iis quae invaluerunt suspiciones alicui in mentem venire potuisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:10)
Atque antiqui certe, in iis quae in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros praestitere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:13)
Quinetiam et recepta quaeque ac jactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:4)
at periculosius et subtilius in Platone atque ejus schola.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:2)
At Platonis schola acatalepsiam introduxit, primo tanquam per jocum et ironiam, in odium veterum sophistarum, Protagorae, Hippiae, et reliquorum, qui nihil tam verebantur, quam ne dubitare de re aliqua viderentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:1)
Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subjungamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:16)
Itaque nomen illud sophistarum, quod per contemptum ab iis, qui se philosophos haberi voluerunt, in antiquos rhetores rejectum et traductum est, Gorgiam, Protagoram, Hippiam, Polum, etiam universo generi competit, Platoni, Aristoteli, Zenoni, Epicuro, Theophrasto, et eorum successoribus, Chrysippo, Carneadi, reliquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:6)
ut essent fere doctrinae eorum (quod non male cavillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos juvenes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:11)
quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagorae, non longinquae profecto, sed potius suburbanae, ut magnum aliquid celebrarentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:10)
tum demum philosophiae Aristotelis et Platonis, tanquam tabulae ex materia leviore et minus solida, per fluctus temporum servatae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:8)
sicut Columbus fecit, ante navigationem illam suam mirabilem maris Atlantici:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:15)
in Aristotelis schola, per logicam, in Platonis schola, per theologiam naturalem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:2)
in secunda schola Platonis, Procli, et aliorum, per mathematicam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:3)
quod adhuc factum non est, nec tentatum certe, nisi tantummodo a Platone, qui ad excutiendas definitiones et ideas hac certe forma inductionis aliquatenus utitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:6)
mirabile quiddam esse et durum, quod nos omnes scientias atque omnes authores simul ac veluti uno ictu et impetu summoveamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 302:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION