라틴어 문장 검색

vultu denique, voce, habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 166:3)
cum praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 201:2)
quod fit vel invidiae gratia vel miserationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:2)
nam quidquid dicitur illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 237:1)
verum et accusator habet interim lacrimas ex miseratione eius rei quam ulciscitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 27:1)
utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 36:2)
Sed saepius id est accusatoris, avertere iudicem a miseratione, qua reus sit usurus, atque ad fortiter iudicandum concitare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 38:1)
plurimum tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 41:1)
nunquam tamen debet esse longa miseratio, nec sine causa dictum est, facilius quam lacrimas inarescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 45:5)
Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:1)
haec pars circa iram, odium, metum, invidiam, miserationem fere tota versatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:3)
Ubi vero miseratione opus erit, nobis ea, de quibus queremur, accidisse credamus atque id animo nostro persuadeamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 106:2)
sic et urbium captarum crescit miseratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 130:2)
aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium, heu quae me tellus, , quae me aequora possunt accipere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 56:3)
Sed frequenter sub hac facie latet adulatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 74:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION