라틴어 문장 검색

nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent exciperes - moriendum est enim omnibus - , esset tamen miseriae finis in morte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:10)
quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:11)
nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis radicum fibras evellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:2)
Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:6)
Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:5)
nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:6)
hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:8)
si vero ne futurum quidem sit, frustra suscipi miseriam voluntariam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:6)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
futuras mecum commentabar miserias et Anaxagoras:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:6)
defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 67:4)
nunc illud satis est, non attribuere ad amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos plus quam ipsi velint, si sentiant, plus certe quam nosmet ipsos diligamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:6)
nam et qui non levantur, ipsi ad miseriam invitant, et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:10)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
cui miseriae proxumus est is qui adpropinquans aliquod malum metuit exanimatusque pendet animi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION