라틴어 문장 검색

nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda medicina);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:4)
"turpe et miserabile!"
(페르시우스, 풍자, satire 17)
Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:3)
Nisi forte miserabiliores calvi solent esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:25)
Ocior ipse hos inter motus populus, miserabile visu, quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:18)
Oppida bello qui quatit et flammis miserandas eruit urbes, tela videt versasque acies et funera regum atque exundantes profuso sanguine campos.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:3)
Namque orbam nato simul et privatam viro Miserandam potius quam damnandam existimo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta21)
Itaque Tuccius Cerialis consularis iure senatorio postulavit, ut Priscus certior fieret, sive quia miserabiliorem sive quia invidiosiorem fore arbitrabatur, si praesens fuisset, sive - quod maxime credo - quia aequissimum erat commune crimen ab utroque defendi, et si dilui non potuisset in utroque puniri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 9:2)
Dices tristia et miseranda, dignum tamen illum qui haec ipsa studia incesti scelere macularit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 4:1)
hi suum casum, illi suorum miserabantur;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:4)
quin etiam - foedum miserandumque dictu - dentes lavandos fricandosque praebebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 9:2)
Adspice, ut auritus miserandae sortis asellus Adsiduo domitus verbere lentus eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 711)
Tuque laborantes utero miserata puellas, Quarum tarda latens corpora tendit onus, Lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1310)
- Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi, Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, Quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason Hippolytique parens Hippolytusque legant, Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem Dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1812)
Tot meruere peti - Semele miserabilis arsit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 324)

SEARCH

MENU NAVIGATION