라틴어 문장 검색

nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 5:1)
tibi et fuit hoc semper facillimum et vero esse debuit, cuius natura talis est ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est quae vel vitiosissimam naturam excolere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:6)
quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:1)
hunc oportet et sua sponte esse moderatum et tuis institutis ac praeceptis obtemperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 2:2)
qua re permagni hominis est et cum ipsa natura moderati tum vero etiam doctrina atque optimarum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta potestate ut nulla alia potestas ab iis quibus is praesit desideretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 4:2)
nullum est enim praetermissum in iis officium diligentis et moderati imperi - eaque si sic coluit ille qui privatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda sunt iis quibus imperium ita datum est ut redderent, et ab iis legibus datum est ad quas revertendum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 8장 1:3)
animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 4:5)
excursio moderata eaque rara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:8)
in quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum, tum oculorum est quaedam magna moderatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 3:2)
horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:1)
quas Isocrates tamen, cum audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:4)
itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata semper exspectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 2:1)
at non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 2:1)
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:1)
in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION