라틴어 문장 검색

Ut moderatus sit, expectat ?
(세네카, 행복론, Liber V 102:4)
Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:2)
licet avaros mihi, licet iracundos enumeres vel odia exercentes iniusta vel bella, omnes isti viribus peccant ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 33:4)
fuerit moderatus et clemens, nempe post mare Actiacum Romano cruore infectum, nempe post fractas in Sicilia classes et suas et alienas, nempe post Peru- sinas aras et proscriptiones.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:4)
Servis imperare moderate laus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:1)
iracundissimae ac pro corporis captu pugnacissimae sunt apes et aculeos in volnere relinquunt, rex ipse sine aculeo est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 114:1)
Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores, cum tanto hominum moderatior esse animus debeat, quanto vehementius nocet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 115:1)
Cum civibus et ignotis atque humilibus eo moderatius agendum est, quo minoris est adflixisse eos.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:1)
Si ad hoc maximae feminae te exemplum apphcueris moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis macerabis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 19:1)
Et si fortunae iniurias moderate fert, quanto magis hominum potentium quos scit fortunae manus esse!
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:4)
Iratus potest non esse iracundus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 25:4)
iracundus potest aliquando iratus non esse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 25:5)
Atqui iracundissimi infantes senesque et aegri sunt, et invalidum omne natura querulum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 82:3)
" Isto modo quo melior quisque, hoc iracundior erit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 84:2)
sequitur, ut non tantum iratus sit sapiens, sed iracundus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION