라틴어 문장 검색

"Fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:17)
ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:3)
quae essent in re publica rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque res postularet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 15:4)
Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 1:1)
an in individuis corpusculis tam praeclara opera nulla moderante natura nulla ratione fingentibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 67:6)
eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:7)
illi autem pulcherruma forma praediti purissimaque in regione caeli collocati ita feruntur moderanturque cursus, ut ad omnia conservanda et tuenda consensisse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:1)
Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt ut neque ad usum meliores potuerint esse neque ad speciem pulchriores, videamus utrum ea fortuitane sint an eo statu quo cohaerere nullo modo potuerint nisi sensu moderante divinaque providentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:3)
quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:2)
quorum flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:4)
Fac esse distentam, caelum versantem terram tuentem maria moderantem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:10)
Quae contemplantes expendere oportebit, quid quisque habeat sui, eaque moderari nee velle experiri, quam se aliena deceant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:4)
Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et turn ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:6)
Nec vero finis bonorum [et malorum], qui simplex esse debet, ex dissimillimis rebus misceri et temperari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:4)
quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate moderanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION