라틴어 문장 검색

frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 64:1)
nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:2)
tamen velut huic simulationi oblivionis ignoscam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 298:2)
et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 310:3)
verum aliquanto magis propria fuit virtus simulationis, satisfaciendi rogandi εἰρωνεία quae diversum ei quod dicit intellectum petit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 88:3)
contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 190:1)
plurimus autem circa simulationem et dissimulationem risus est, quae sunt vicina et prope ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:2)
sed simulatio est opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:3)
vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 201:1)
subabsurda illa constant stulti simulatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:1)
quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae, constant maxime simulatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:1)
non procul absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:3)
at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 18:2)
prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, quotiens ab animo verba dissentiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 35:2)
super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION