라틴어 문장 검색

nam et monumentum ab eo quod mentem moneat, dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9452)
cui nomen asilo ut "cui Remulo cognomen erat". oestrum grai vertere v. quomodo 'Grai vertere', cum omnia, quae latina sunt, a graeca ratione descendant?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1485)
ostendit hunc non esse fluvium, sed rivum, ut alibi "et arentem Xanthi cognomine rivum". sicci tanagri non multum valentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1512)
"Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, vel qui prior Diagoras Melius, cui Atheon cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseverando timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:2)
sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 4:4)
propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:6)
In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est coepta mandari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:2)
post hanc aetatem aliquot annis, ut ex Atticis monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum etiam eloquentia praestitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 3:1)
Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 4:6)
ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:2)
quid enim est superioris aetatis quod scribi possit de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 1:3)
Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam huius diei memoriam sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 26:1)
In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et collocari volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 26:2)
Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 26:4)
ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION